Educatio secundaria duas partes gradus Classificationis Normalis Internationalis Educationis amplectitur. Gradus 2 (educatio secundaria inferior) habetur secunda et ultima educationis fundamentalis pars, et gradus 3 (educatio secundaria superior) est pars ante educationem tertiariam. Omnis civitas educationem fundamentalem suppeditare conatur, sed rationes et appellationes eis unicae manent. Educatio secundaria usitate post sex annos educationis primariae fit, atque educatio superior, educatio vocationalis, vel quaestus subsequitur.[1] In pluribus civitatibus educatio discipulis annos inter 11 et 16 agentibus necessaria est; educatio autem necessaria usque ad annum 19 in nonnullis extenditur
Educatio post 1989 putatur fundamentale impubis ius humanum. Capitulum 28 Conventionis de Iuribus Impuberum dicit educationem primariam liberam et necessariam esse debere, et varia educationis secundariae genera, educatione generali et vocationali non exclusa, omni impubi patere et praesto esse debere.