Electron

Haec commentatio de particulis elementariis narrat. De aliis significationibus videatur Electron (discretiva).
Electron
Proprietates generales
DefinitioLepton
Compositiominima
Proprietates physicae
Massa510.99895069(16) keVc−2
(9.1093837139(28)×10−31 kg)
Onus electricum−1.602176634×10−19 C
Onus coloris0
Volubilitas12
Longaevitas mediaStabilis

Electron (-onis, m.)[1] vel electro (-onis, m.)[2] vel electronium[3] in physica particularum elementariarum est particula subatomica signi e sive β, cuius onus electricum est onus unius negativi.[4] Electrones ad primam generationem familiae leptonis pertinent,[5] et plerumque habentur particulae elementariae quia eis non sunt elementa aut substructura nota.[6]

Four bolts of lightning strike the ground
Quattuor fulgura, fluxu electronum praesertim constantia, terram tangunt.[7]

Electroni est massa constans quae 1/1836 fere protonis est.[8] Quanticae electronis proprietates intrinsecum momentum angulare (volubilitatem) valoris dimidii numeri integri comprehendunt, unitatibus constantis Planckiani imminuti (ħ) expressas.

Electron est fermion ab aequatione Diraciana(en) sive mare Diraciano descripta.

Electron est minimae massae particula quae onus electricum habere potest. Ei onus electricum est –e. Massa electronis est massa protonis divisa in partes circiter 1852.

Plurimi electrones in spatio circum nucleum atomi inveniuntur. Electronum fluxus inter atomos in filis conductoribus est quod fluxum electricum efficit.

Sicut cum aliis particulis elementariis accidit, electronis massa quam minima est, ita ut electrones simul coniuncti particularum et undarum compartiantur. Quemadmodum mechanica quantica docet.

Nexus interni

J. J. Thomson, physicus Britannicus, qui electron invenit.
Robertus Andreas Millikan, physicus Americanus,qui onera electrica invenit .
  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. secunda (Holmiae: Norstedts akademiska förlag, 2009).
  2. Carolus Egger, Neues Latein Lexikon (Lexicon recentis latinitatis, deutsche Ausgabe) (Mathias Lempertz Verlag, 1998), 107.
  3. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (Helsinki: WSOY, 2001).
  4. Coff 2010.
  5. Curtis 2003: 74.
  6. Eichten, Peskin, et Peskin 1983: 150.
  7. Rakov et Uman 2007: 4.
  8. proton-electron mass ratio. The NIST Reference on Constants, Units, and Uncertainty (2006), National Institute of Standards and Technology.

Electron

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne