Elegia

Elegia, a Guillelmo Adolpho Bouguereau anno 1899 picta.

Elegia est distichon binis versibus constans, quorum primus hexameter est, sicut in carmine epico; alter autem pentameter:

– X | – X | – X | – X | – u u | – x
– X | – X | – || – u u | – u u | –

Hic – = elementum longum; u = elementum breve; X = elementum biceps [i.e. elementum longum sive duo elementa brevia]; x = elementum anceps [i.e. elementum longum sive elementum breve].

Dicitur elegia tempore antiquo esse ad tibias cantata, poetaeque elegiarum fuisse etiam tibicines, sicut et Mimnermus ille tibicen et amator tibicinarum.

Formam elegiae constat proximam heroico versui esse, sed elegiae saepius convivia et amatorum mores quam magna proeliorum regumque gesta tractant. Exemplum:

O numquam pro me satis indignate Cupido ← hexameter
O in corde meo desidiose puer, ← pentameter
Quid me, qui miles numquam tu signa reliqui, ← hexameter
Laedis, et in castris vulneror ipse meis? ← pentameter
Publius Ovidius Naso, Amores, 2.9.1–4.

Elegia

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne