Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Emiratus Arabici Coniuncti sive Uniti,[1][2] Arabice دولة الإمارات العربية المتحدة Dawlat al-Imārāt al-‘Arabīyah al-Muttaḥidah seu brevius الامارات al-Imārāt scil. "Emiratús", sunt confoederatio ad meridianam orientemque Paeninsulae Arabicae partem in Asia Occidentali praeter Sinum Persicum sita, ad Omaniam et Arabiam Saudianam finitima, et fines maritimos cum Iraquia, Cuvaito, Baharina, Quataria, Irania habens. Constat res publica ex septem emiratibus (ab emiris rectis), qui sunt Abu Dhabi, Dubai, Sārĭqua, Persae, Portus Omanae, Iulphar, et Fudzaira. Caput et emiratuum secunda a maxima urbs est Abu Dhabi, sedes civitatis rerum politicarum, industriae, culturae.[3]
Emiratús sunt apud praecipuissimas nationes petroleum producentes exportantesque. Praecipua gasii et petrolei suppletoria in emiratu Abu Dhabi sunt, quae iam Consociationis Civitatum Petroleum Exportantium membrum erat ante confoederationis creationem. Septem emiratús non similes sunt de petroleosis opibus.
Emiratus Dubai ex aliquibus annis animum intendit ad novas opes velut ad portus liberos, ad novas technologias et praesertim ad periegesin luxus. Praeterea urbs Dubai oeconomicum confoederationis caput facta est.