Entelegynae sunt series aranearum subordinis Araneomorpharum. Paene omnibus, plurimarum Haplogynarum dissimilibus, sunt octoni oculi, et feminis est lamina genitalis. Sunt autem in serie nonnullae araneae caecae, quibus sunt oculi nulli vel imminuti, et fiunt araneae senis oculis praeditae, exempli gratia in genere Lygrommate (Prodidomidae, Gnaphosoidea). Hic cladus araneas cribellatas et non cribellatas habet.