Ephori (Graece ἔφοροι[1]) erant summi antiquae Spartae magistratus: quinque numero in annum eligebantur. In primis legum observantiae custodes erant et regiam potestatem coercebant. Belli quoque duo ephori regem comitabantur[2], ne vi publica abuteretur. Etsi enim reges Spartae fuerunt qui exercitus ducebant, summum imperium penes ephoros erat qui legatos civitatum audiebant[3] atque populi contionibus de bello paceque decernentibus praesidebant[4].
Nam reges exercitus quidem ducebant, sed ephori eos ad iudicium vocare poterant[5] si rem prave gessissent aut mandatis non obtemperassent. Itaque Cleomenes III cum anno 227 a.C.n. res novas tyrannidemque Spartam introduxit statim omnes ephoros trucidandos curavit et eorum magistratum in futurum abolevit. Anno 221 postquam Cleomenem apud Sellasiam vicit rex Macedonum Antigonus Doson priora instituta Lacedaemoniis restituit, in primis ephoros qui civitatem a tyrannide tueri videbantur.