Erinaceinae sunt subfamilia mammalium spinosorum familiae Erinaceidarum ordinis Eulipotyphlorum. Cui subfamiliae sunt septendecim species in quinque genera digestae, quae in regionibus Europae, Asiae, Africaeque inveniuntur, et quae in Novam Zelandiam introductae sunt. Absunt ab Australia et America, sed Amphechinus, genus exstinctum, olim in America Septentrionali habitabat.
Erinaceinis est origo una cum Soricidis, fortasse per Galericinas familiae Erinaceidarum coniuncta, et quindecim milliones annorum minime mutant.[1] Sicut multa ex primis mammalibus, nocturnum vivendi modum habent.[2] Eorum aspectus spinifer aspectus Hystricognathorum (ordinis Rodentiorum) et Tachyglossidarum (ordinis Monotrematorum) similis est.