Ethica deontologica

Immanuel Kant.

Ethica deontologica vel deontologia (a Graeco τὸ δέον 'obligatio, officium'[1]) est ethica et normativa diiudicandi ratio, qua moralitas actus ex eo aestimatur, quomodo officii praescriptis obsequitur. Quae doctrina non numquam appellatur ethica in officio vel obligatione vel praeceptis posita, quia praeceptis ad officium nostrum ligamur.[2] Cum actus maioris momenti sit quam ea quae ex actu consequuntur, ethica deontologica cum consequentialismo,[3] ethica virtutis et ethica pragmatica contendi solet.

Deontologia est forma Latina termini Anglici deontology, quem invenit Ieremias Bentham mediis annis 1820, quo 'cognitionem recti et decori' significaret.[4] Qui sensus latior in lingua Francica retinetur, praecipue in locutione code de déontologie, qui codicem ethicum, terminum ethicae professionalis, significat. Deontologiae autem terminum nova et quidem hodierna definitione speciali instruxit C. D. Broad,[5] qui theorias ethicas in duas divisit partes, quae sunt theoriae teleologicae et theoriae deontologicae, quas cum absolutismo morali contulit.[6]

Ethica deontologica praecipue cum consequentialismo aemulatur. Itaque recte agere non est rectum finem respicere sed potius praeceptum morale observare. In consequentialismo Rectum ad Bonum, in deontologia autem Bonum ad Rectum reducitur. Actum cum Recto non congruentem perficere non licet, quamvis Bonum pariat.

Inter deontologos hodiernos numerantur Thomas Nagel, Thomas Scanlon, Rogerius Scruton, Francesca Kamm. Theoria ethicae Immanuelis Kantii deontologica habetur.

  1. A verbo δέω 'ligo' per deont- stirpem participii praesentis + suffixum logia.
  2. Waller 2005:23.
  3. Scheffler 1982.
  4. Bentham 1830: 21.
  5. Beauchamp 1991: 171.
  6. Broad 1930: 206.

Ethica deontologica

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne