Ethnarches

Ethnarches (ae, m. ː Graece ἐθνάρχης) fuit titulus in Oriente antiquo nonnullorum dynastarum quibus rex nomen denegabatur. E duobus vocabulis Graecis compositus, ἔθνος et άρχή, hic titulus idem valet atque Latine "gentis ducem", quod apud Iudaeos quidem non tantum ad incolas Iudaeae sed etiam ad universos Iudaeos per orbem terrarum disseminatos qui tributum Hierosolymitano templo solvere solebant, referri poterat.

Titulus ethnarches in primis Hyrcano II[1], summo sacerdoti a matre Alexandra, Iudaeorum regina, ad successionem designato sed statim illa mortua a fratre Aristobulo regno expulso et per Pompeium imperatorem postea restituto et Herodi Archelao[2] quem pater rex Herodes Magnus ultimo testamento heredem regni fecerat, a Romanis collatus est. Etenim Herodes Archelaus, quia dum rerum potiri studet magnam caedem popularium suorum Pascham in Templo celebrantium fecerat[3] et proprio populo invisus erat[4], regno indignus Augusto visus est, quamvis ultimam voluntatem amici Herodis irritam facere noluisset. Nec tamen spem regni ei omnino ademit si quidem probatus esset[5]. At anno 6 p.C.n. eum abdicavit[6] et provinciam Iudaeam praefectis Romanis ex equestri ordine administrandam tradidit.

In hierarchia dignitatum a Romanis collatarum ethnarches supra tetrarcham positus erat. Simul atque Augustus Herodem Archelaum ethnarcham fecit duos e fratribus eius tetrarchas creavit, Philippum et Herodem Antipam.

  1. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XIV.190
  2. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XVII.317 et 339.
  3. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XVII.213-218.
  4. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XVII.311-314.
  5. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XVII.317.
  6. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XVII.342-344.

Ethnarches

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne