Etymologia

Quomodo verba cognata 'matrem' significantia per linguas Indoeuropaeas diffusa sint. Charta ab Henrico van Loon anno 1921 adumbrata.

Etymologia (a vocabulis Graecis ἔτυμος 'verus' et λόγος 'ratio' compositum[1][2]) historiam formarum phonologicarum vocabulorum[3] atque origines et evolutionem eorum significationum semanticarum per tempus investigat.[4] Quoniam quodlibet vocabulum signum linguisticum est, quo forma (significans) et vis (significatum) cohibentur, necesse est investigatio etymologica leges methodologicas phonologiae historicae significationumque vices quam accuratissime observet. Etymologia est provincia linguisticae historiae, quae semanticam, morphologiam, semioticam, phoneticamque comparativas implicat. Constat inter linguistas etymologiam esse partem historiae morum. Ab investigatione originis linguae differt.

Etymologi linguarum quibus est ampla historia scripta ipsos inspiciunt textus textusque certas linguas tractantis ad data de praeterito talium vocabulorum usu colligenda, de eorum evolutione semantica et phonologica, ac de vocabulis mutuatis acceptis. Rationes linguisticae comparativae adhibent ad data reficienda formarum tam veteres quam nulla informatio adhuc exstat. Cognatas linguas per artem technicam methodus historico-comparativa appellatam explicantes, de linguisticis sermonum parentibus priscisque eorum lexiconis coniecturas iuste facere possunt. Radices vocabulorum in recentioribus linguis Europaeis, exempli gratia, ad linguam Indoeuropaeam ortam sic indagari possunt.

Investigatio etymologica ex traditione philologica exorta est, sed multae investigationes etymologicae nunc inter familias linguarum efficitur, ubi pauca vel nulla scripta antiqua inventa sunt, sicut linguae Uralicae et Austronesicae.

  1. The New Oxford Dictionary of English (1998) ISBN 0-19-861263-X – p. 633 "Etymology /ˌɛtɪˈmɒlədʒi/ the study of the class in words and the way their meanings have changed throughout time."
  2. Haec symbola plerumque de etymologia hodierna disserit. Scriptores antiqui alia quoque vocabula proposuerunt, quibus etymologiam Latine reddere volebant, sicut derivationem (Plinius apud Servium, Aen. 9.706) et notationem (Cic., Top. 2.10); etiam veriloquium propositum est (Cic. Top. 8.35), sed haud multo successu.
  3. Definition of ETYMOLOGY. . www.merriam-webster.com .
  4. Etymology. . www.etymonline.com 

Etymologia

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne