Forum Boarium fuit forum inter colles Palatium, Capitolium et Aventinum situm, ubi boves venibant, unde verisimile nomen (boarium < bos) deductum est.[1]
↑Secundum Ovidium (Fast. 6,478), Plinium (nat. hist. 34,10) et Tacitum (Ann. 12,14,1) autem sic appellatum est, quia in eo signum aeneum bovis ab Aegina insula huc translatum positum erat.