Gaius Iulius Caesar

Wikidata Gaius Iulius Caesar
Res apud Vicidata repertae:
Gaius Iulius Caesar: imago
Gaius Iulius Caesar: imago
Nativitas: Iulius 100 a.C.n.; Roma
Obitus: 15 Martii 44 a.C.n.; Theatrum Pompeium
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Gaius Iulius Caesar; Aurelia
Coniunx: Cornelia, Pompeia, Calpurnia
Proles: Iulia, Caesarion, Augustus
Familia: Julii Caesares

Memoria

Sepultura: Aedes Divi Iulii

Gaius Iulius Gaii filius Gaii nepos Caesar Imperator, ab anno 42 a.C.n. Divus Iulius (natus Romae ex stirpe patricia die 13 Iulii 100 a.C.n.; ibidem mortuus 15 Martii 44 a.C.n.), fuit vir publicus, consul, dux exercitus, dictator in perpetuum,[1] orator, poeta, insignis scriptor prosae Latinae. Partes maximi momenti egit in casibus, quibus Res Publica Romana in Imperium Romanum transmutata est. Triumviratu cum Crasso et Pompeio, praestantissimis civibus, constituto ab anno 60 a.C.n. per aliquot annos apud Romanos plurimum valuit, quamvis ei potestatem per rationes populares accumulanti senatores, qui optimatibus favebant, videlicet Cato Minor, Cicero, et alii, opponebant. Victa Gallia in dictionemque populi Romani redacta, Caesar imperium Romanum ad Oceanum Britannicum et Rhenum extendit, et ipse primus dux Romanus hoc ponte exstructo, illum navibus transgressus est. Ipse pater anni intercalaris Iulianum fecit CalendariumPrius mortuus est,

  1. Fasti Capitolini: "[C[aius] Iulius C[ai] f[ilius] C[ai] n[epos] Caesar in perpetuum dict[ator] ] / [rei gerundae causa]." Fasti Amiternini: "[C[aius] Iulius Ca]esar dict(ator) [in p]erpetuum/ [bellu]m civil(e) Mutine(n)se / cum M(arco) [A]ntonio." Titus Livius, Periochae CXVI: "Et cum plurimi maximique honores a senatu decreti essent (inter quos . . . dictator in perpetuum esset )."

Gaius Iulius Caesar

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne