Ganges (-is, m.) (Devanagari: गंगा Gaṅgā in plerisque linguis Indiae) est unus ex maximis fluviis subcontinentis Indicae, qui in longitudinem chiliometrorum 2510 decurrit. Cursus praecipuus ad orientem per Indiae septentrionalis planitiem Gangeticam ad Bangladesam profluit. Fluvius in Uttarakhanda, civitate Indica in Himalaia occidentali sita, ortus, in Sunderbansam delta apud sinum Bengalensem influit. Ab Hinduistis amnis sacer iam dudum habetur, et Ganga dea fluminis in Hinduismo colitur. Ganges cum amnibus suis influentibus regionem fertilem reddit, quae ingentem multitudinem et frequentiam hominum sustinet. Altitudo media fluminis 17 metrorum est, maxima autem 33 metrorum.
Significationes culturae Gangis fluvii ab Jawaharlal Nehru in libro The Discovery of India (1946) descriptae sunt:
Ganges, super omnia, est amnis Indicus, Indiae qui corde capto innumerabilia decies centena milia ad suas post primam historiae lucem ripas traxit. Fabula Gangis, a capite ad mare, ab antiquitate ad praesentem, est historia civilizationis culturaeque Indicarum, ortus casusque imperiorum, urbium magnarum superbarumque, facinorum humanorum.
Mense Novembri anno 2008, Administratio Indiae flumen esse Indicum Civitatis Flumen declarare statuit.[1]