Genius, vel pura Latinitate homo ingeniosus,[1] est homo qui praestans ingenium[2] intellegens, productivitatem creativam, universalitatem generum vel originalitatem monstrat, plerumque ad gradum cum novis progressibus in quoque scientiae dominio consociatum. Praeter autem multis rebus eruditos a rerum gestarum scriptoribus commemoratos, multi homines ingeniosi magnas res gestas solum in uno gnavitatis genere fecerunt.[3]
Exactá genii definitione scientificá carente,[4] num notioni ipsi sit significatio vera diu multumque disputatur, quamquam psychologi definitionem appropinquant quae creativitatem resque gestas egregias exprimit. Genius cum aptitudine? plerumque consociatur, sed multi auctores (exempli gratia, Caesar Lombroso et Arthurus Schopenhauer) haec vocabula certá ratione distinguunt.