Genu

Tomographia radiis X facta genus

Genu[1] (-us, n.) est regio anatomica inter femur et crus. Articulus genus, qui coniungit femur, tibiam, et fibulam, ab osse patella protegitur. Genus iunctura est maximus articulus corporis humani; typus eius est trocho-ginglymus, quia permittit flexionem et extensionem atque (in flexione sola) versuram.[2]

Deformationes anguli articuli genus non rara apparent: genu valgum, genu varum, genu recurvatum.

Genu est forabile per iniuriam acutam, arthritidem et arthrosem.

Genu dextrum depictum e latere
  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardia: Thieme
  2. Schiebler, T. H., et Schmidt, W. (editores) (1983), Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen, editio 3 (Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag).

Genu

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne