Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Georgia[1] (Georgiane საქართველო Sakartvelo) est civitas in Caucasica Eurasiae regione sita. In Asiae Occidentalis et Europae Orientalis compito sita, ab occidente Ponto Euxino, a septentrione Russiā, a meridie Turciā atque Armeniā, et ab austroriente Atropatená terminatur. Caput et maxima urbs est Tiphlis. Georgia terras 69 700 chiliometrorum quadratorum seu 26 911 milium passuum quadratorum tegit, et numerus incolarum est 3.75 milliones. Respublica unitaria semipraesidialis est, cuius rectio per democratiam repraesentativam eligitur.
Per Aevum Classicum aliquot libera regna, ubi hodie est Georgia, exorta et collapsa sunt. Regna Colchis et Hiberia Christianismum saeculo quarto ineunte asciverunt, quod effecit, ut antea praecipui paganismus, Zoroastrismus, et Mithraismus gradatim exstincti essent. Coniunctum Regnum Georgianum (Georgiane საქართველოს სამეფო) summam politicam et oeconomicam vim attigit, Davide IV rege et Thamare regina saeculis undecimo et duodecimo. Regio postea capta est ab variis magnis potestibus per saecula, inter quas Safavidae (Persice صفویان), Afsharidae (Persice سلسله افشار), et Kadiaridae (Persice قاجاریه) erant. Saeculo duodevicensimo exeunte, Regnum Cartlico-Cacheticum[2][3] (Georgiane ქართლ-კახეთის სამეფო) foedus cum Imperio Russico ferivit, et haec terra a Russiā anno 1801 annexa est. Cuius ultimi dominatio super Georgiam anno 1813 per Foedus Gulistanense[4] (Russice Гюлистанский договор; Persice عهدنامه گلستان; Armeniace Գյուլիստանի պայմանագիր; et Atropatenice Gülüstan müqaviləsi) cum Iraniā Kadiaridicā confirmata est. Post breve libertatis tempus, quae Res Novas Russicas anni 1917 secuta est, Georgia ab Unione Sovieticā anno 1921 occupata, et pars illius sicuti Res Publica Socialistica Sovietica Georgica (Georgiane საქართველოს საბჭოთა სოციალისტური რესპუბლიკა; et Russice Грузинская Советская Социалистическая Республика) facta est. Post libertatam anno 1991 captam, consecutam postcommunistica Georgia turbulentiam civilem et oeconomicam crisin per fere totum decennium 200 passa est. Quae usque ad anni 2003 Res Novas Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) duravit, post quas nova rectio emendationes democraticas oeconomicasque introduxit.
Georgia Consilii Europae et GUAM Consociationis Democratiae Progressuique Oeconomico fovendo (Anglice GUAM Organization for Democracy and Economic Development; Russice Организация за демократию и экономическое развитие — ГУАМ; Georgiane სუამი; Ucrainice Організація за демократію та економічний розвиток ГУАМ; Atropatenice GUAM Demokratiya və İqtisadi İnkişaf naminə Təşkilat; et Moldavice GUAM) socius est. Abasciam (Georgiane აფხაზეთი; Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия et Armeniace Աբխազիա) et Alaniam Meridianam (Georgiane სამხრეთ ოსეთი; Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), duas de facto regiones liberae, continet, quae limitatam? internationalem agnitionem post anni 2008 Bellum Russo-Georgianum adeptae sunt. Georgia et magna internationalis communitatis pars has regiones partem Georgici suvereni territorii penes Russicam militarem occupationem esse putant.
Ab anno 2013 Georgiae praeses est Georgius Margvelašvili.