Gerridae sunt familia insectorum ordinis Hemipterorum. Vera heteroptera sunt, quia membra oralia habent ad pungendum et sugendum accommodata; potestate autem super aquam ambulandi distinguuntur.[2] Pondus corporis tam per proprietates anatomicas distribuunt ut super superficiem aquae currere possint; qua pro causa, eae in paene omne flumine, stagno, lacu, palude inveniuntur. Plus quam 1700 species descriptae sunt, quarum decem centesimae sunt animalia maritima.[3]
Nonaginta centesimae gerridarum sunt animalia aquae dulcis, sed ob genus Halobatem, quod in oceano habitat, familia est unica inter insecta. Genus Halobates primum penitus investigatum est inter 1872 et 1876, cum colligerentur nonnullae species variae per Challenger Expedition, primam mundi navigationem vere oceanographicam.[4] Antea Ioannes Fridericus de Eschscholtz, entomologus Baltico-Germanicus, tres gerridarum species invenerat et divulgaverat, quamquam eorum biologia erat paene omnino ignota.[4] Ex quo tempore, gerridae continenter investigantur propter potestatem in aqua ambulandi aliasque proprietates sociales. Parvae gerridae cum veliidis, aliis heteropteris semiaquaticis, saepe confusae sunt. Proprietas quae has familias certissime separat est anatomia genitalium intestinorum. Quia agnitio horum organorum exercitationem disertam et instrumenta propria requirunt, proprietatibus oculorum solis distinguere gerridam a veliidam non fieri potest; ergo habitationes moresque investigandi sunt ad eas praeter anatomiam certam internoscendam.
Gerridae sunt praedatores aquatici qui aliis invertebratis vescuntur, plerumque araneis et insectis, quae in superficiem aquae cadunt.[5][6] Cannibalismus aliquando fit.[7]