Grallator est ichnogenus (taxon quod ex vestigiis pendet) quod communem modum parvi vestigii trium digitorum a variis dinosauriis theropodibus bipedalibus effecti indicat. Vestigia Grallatoris in formationibus ex aevis Triassico superiore et Cretaceo Inferiore inveniuntur, praecipue in Civitatibus Foederatis, Canada, Europa, Australia, et Sinis; secundum autem orientale Americae Septentrionalis litus, maxime in formationibus Triassico et Iurassico Inferiore partis septentrionalis Supergregis Newarkensis, abundant.[1][2]
Nomen Grallator 'qui grallis ambulet' significare habetur, quamquam longitudo ac forma crurum vestigia efficientium speciebus variabantur, quarum plurimae sunt ignotae. Nomen cognatum Grallae est nomen antiquum gregis opinabilis avium vada transientium cruribus longis praeditis, sicut Ciconiidae et Ardeidae. His vestigiis nomen ab Eduardo Hitchcock eorum inventore anno 1858 datum est.[1]
Vestigia Grallatoris omnino sunt tridactylia (trium digitorum) et inter 5 et 15 cm longa variant. Quamquam vestigia solum tres digitos monstrant, animalibus quae vestigia effecerunt probabiliter erant quattuor aut quinque digiti. Vestigia Grallatoris in Formatione Yixian fortasse a Caudipteryge effecta sunt.[2]