Hellenica sunt opus historicum Xenophontis, in quo res gestae Graecorum (praecipue tamen Lacedaemoniorum et Atheniensium) ab autumno 411 a.C.n. usque ad proelium apud Mantineam (362 a.C.n.) in septem libros digestae sunt. Historiam sui temporis scripsit Xenophon et ab anno 411 initium cepit quia eo anno Historia Thucydidis cessaverat, quam primum ad finem belli Peloponnesiaci peragere voluerat[1]. Etenim his verbis incipiunt Hellenica : μετὰ δὲ ταῦτα... ("post quae"), tamquam si mera continuatio esset, non liber novus.