Herodianus (Graece Ἡρῳδιανός) fuit scriptor Graecus saeculi III, qui de indole et rebus gestis imperatorum Romanorum ab anno 180 usque ad annum 238 disseruit.
De vita eius nihil scimus nisi quod ipse de se in opere suo scripsit. Ibi lib. I cap. 2 promittit: "Quas res post Marci finem ego per omnem vitam meam vidi et audivi (sunt etiam quibus in officiis tam imperialibus quam publicis interfui) eas descripsi;" lib. I cap. 15 de ludis imperatoris Commodi Circensibus dicit: "quot res in imaginibus miraveramus, tot hoc anno vidimus"; lib. 2 cap. 15 se narraturum "res a multis imperatoribus per septuaginta annos gestas" praetendit. Ab his textibus creditur Herodianum circa annum 180 natum esse, anno 192 Romae moravisse, usque ad annum 250 vivisse.