Hiberia,[1] sive Iberia (Graece Ἰβηρία), est paeninsula in angulo meridiano et occidentali Europae sita, quae comprehendet Hispaniam, Portugalliam, Andorram, Gibraltariam, ac particulam Franciae. Superficies eius est fere 582 000 chiliometrorum quadratorum. Est secunda a maxima Europae paeninsula, post Scandinaviam.
Populus huius regionis appellabatur Hiberes vel Hiberi (Graece Ἴβηρες), quod nomen a flumine Hibero deducitur.