Historia agriculturae domitum plantarum et animalium atque inventionem, progressum, et disseminationem artium ad eos fertiliter alendos tractat. Agricultura, quae in variis orbis terrarum regionibus separatim orta est, varia taxa comprehendit. Saltem undecim separatae mundorum veteris novique regiones liberi loci originis factae sunt.
Colligebantur et consumebantur frumenta abhinc annorum 22 000 vel antea. Ex circa 9500 a.C.n., octo plantae conditorum neolithicae—far, triticum, hordeum, pisum, lentem, vicia, cicer, linum—in Levante colebantur. Oryza in Sinis inter 11 000 et 6200 a.C.n. colebatur, tum fabae vigna, glycine, angularis. Sues domabantur in Mesopotamia circa 13 000 a.C.n., oves inter 11 000 et 9000 a.C.n., boves ex bove fero in regionibus Turciae et Pakistaniae circa 8500 a.C.n. Saccharum officinarum et nonnulla holera radicalia in Nova Guinea circa 7000 a.C.n. coli coeperunt. Sorghum colebatur in Sahelia, regione Africana, ante 5000 a.C.n. In Andibus Americae Australis, Solanum tuberosum domabatur inter 8000 et 5000 a.C.n., cum fabis, coca, lamis, vicugnis, caviis. Gossypium praeterea in Peruvia ante 3600 a.C.n. colebatur. In Media America, teosinte ferum in maizum ante 4000 a.C.n. commutabatur. Cameli seri temporis domabantur, fortasse circa 3000 a.C.n.