Hobbitus[1] (Anglice: Hobbit) vel in Lingua Commune Medianus (Anglice: Halfling) est genus hominis in libris ab Iohanne Ronaldi Reuel Tolkien scriptis, quamquam Hobbiti in libris se habent genus discretum ab hominibus. Sic in prologo libri The Lord of the Rings explanatur: "Clarum est Hobbitos esse propinquos nobis, sed quod sit ea propinquitas non iam inveniri potest."
Hobbiti specie similes sunt faunorum aut satyrorum mythologiae classicae. Statura exigui sunt cum pedibus hirsutis, qui nunquam calceantur, crinibus crispis, et auribus aliquantulo aculeis.