Holus

Fructus et holera nonnulla
Holera in macello in Civitatibus Foederatis venumdantur.

Holus, vel olus (-eris, n.), est planta vel plantae pars ad esum sativa vel in messi conlecta, seminibus et plurimis fructibus dulcibus exclusis. Notio holeris ad folia, caules, vel radices plantarum herbacearum usitate spectare solet, sed nonnullos fructus comprehendit, inter quos fructus generis Cucurbitae. Vulgo est confusio inter homines de natura quorumdam fructuum holerumque, et nonnulli dissimilitudinem nesciunt.

Nomini non sunt fundamenta in biologia; eius significatio potius ex memoria culinaria et culturali deducitur. Ergo, usus huius verbi est aliquando libidinosus et opinabilis. Exempli gratia, nonnulli homines fungi habent holera, quamquam fungi non sunt plantae,[1][2] sed alii eos habent aliud cibi genus.[3]

Aliqua holera cruda, aliqua cocta edi possunt; aliqua adeo coquenda sunt ut edi possint. Holera saepissime coquuntur in cibis conditis vel salsis; nonnulla autem saepe mensis secundiis et aliis cibis dulcibus, sicut rhubarb pie? et carrot cake,? adhibentur.

  1. Vide "mushrooms" sub "Other vegetables" in "What foods are in the vegetable group?" commentarius ab United States Department of Agriculture editus. Accessum 2 Iunii 2011.
  2. Vide "Mushrooms" sub "VEGETABLES" in "Suggestions - Vegetables" apud www.cooks.com. Accessum 24 Iunii 2009.
  3. "Alternative Crops and Plants: Vegetables and Mushrooms," United States Department of Agriculture. Accessum 24 Iunii 2009.

Holus

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne