Honorius III

Wikidata Honorius III
Res apud Vicidata repertae:
Honorius III: imago
Honorius III: imago
Nativitas: 1148; Roma
Obitus: 18 Martii 1227; Roma
Nomen nativum: Cencio

Pontificatus

1216 - 1227
Praecessor: Innocentius III
Successor: Gregorius IX

Insignia heraldica

Honorius III: insigne
Honorius III: insigne
Sanctus Franciscus Assisiensis praedicat ante papam Honorium III a Giotto pictus

Honorius III (natus Cencius Savelli ante annum 1160 Romae; die 18 Martii 1227 mortuus) fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die 18 Iulii 1216.

Anno 1193 Cencius cardinalis diaconus S. Luciae in Orthea factus est, sed anno 1201 cardinalis presbyter sanctorum Ioannis et Pauli (in quo titulo successor fuerit Bertrandus de Sabellis). Papis Clemente III ac Caelestino III Cencius custos thesauri meruit, atque ab anno 1194 usque ad 1198 vicecancellarius S. Romanae Ecclesiae. Ab anno 1197 Cencius tutor futuri imperatoris Friderici II fuit, quem mater eius Constantia Papae Innocentii III commiserat. In quarto Concilio in Laterano mense Novembri 1215 adfuit.[1]

Honorius III confirmavit regulas fratrum Dominicanorum (magistro Dominico Oxomensi), Franciscanorum atque Carmelitanorum. Ab Honorio die 23 Novembris 858 Fridericus II imperator coronatus est.

  1. "Cintius item Sanctorum Johannis et Pauli": Achille Luchaire, "Un document retrouvé" in Journal des savants (1905) pp. 557-568 p. 561

Honorius III

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne