Illuminismus

Immanuel Kantius, lumen illuminismi, commentatione Was ist Aufklärung ('quae sit illuminatio') inscripta verbum Theodiscum illuminismi creavit.

Illuminismus[1] fuit motus philosophicus, culturalis et scientificus saeculi XVIII inter homines eruditos variis in terris Europaeis et coloniis earum ortus, quo ratione adhibita societas reformaretur, scientificorum commercium audiendi loquendique augeretur, superstitio intolerantiaque repellerentur, pleraque in civitate ecclesiaque pessimi exempli corrigentur. Aetas, de qua hic loquemur, etiam saeculum eruditum appellatur.[2]

A philosophis ut Spinoza, Lockio, Bayle, Newtono et Voltario impulsus tota Europa, sed imprimis in Francia diffusus est. Etsi soli nobiles ac civium delecti hac nova philosophia imbuti erant, tamen plurimum apud dominantes potuerunt, imprimis in Anglia et Francia, sed etiam in Germania et Italia. Paucissimi quidem, nempe quidam eruditi et magistratus familiis nobilibus oriundi, in Hispania et Russia huius motus participes fuerunt.

Elementa praecipua illuminismi sunt haec:

Multi propugnatores illuminismi res futuras praeteritis meliores fore firmiter credebant. Difficultates societatis ratione adhibita gradatim solutum iri iis persuasum erat. Contra circiter ab anno 1750 quidam assectatores (ut puta Voltarius et Diderotus) hanc opinionem satirice vellicabant. Omnes illuminatores a foro publico illuminationem propagari confidenter sperabant.

Spatium huius aevi varie definitur. Summum fastigium inter annos 1750 - 1780 poni solet.

  1. De Clementis XIV pontificatu; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009 [s.v. upplysningen].
  2. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001 [s.v. valistusaika]; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)

Illuminismus

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne