Innovatio disruptiva,?[1] sive novitas disruptiva, in theoria administrationis negotialis est novitas quae novum mercatum et rete aestimationum gignit atque mercatum exstantem et rete aestimationum ad ultimum disturbat, stabilia negotia, opera, societates quae mercatum ducunt loco movens.[2] Quod vocabulum primum propositum, definitum, enodatumque est a Clayton M. Christensen, erudito Americano, et eius adiutoribus anno 1995,[3] et deinde appellatum est notio negotialis maximi momenti saeculi vicensimi unius primi.[4]
Non omnes novitates sunt disruptivae, etsi inusitatae. Exempli gratia, prima autocineta saeculo undevicensimo non erant novitas disruptiva quia prima autocineta erant luxuriae sumptuosae, quae necessitatem vehiculorum equis tractorum non minuerunt. Mercatus transportationis necessarie incolume manebat donec Model T, autocinetum a societate Henrici Ford productum, anno 1908 vilissime venumdari coepit.[5] Autocineta magnarie producta erant novitas disruptiva quia desiderium transportationis mutaverunt, quandoquidem hoc inventum desiderium transportationis primos triginta annos haud mutaverat.
Novitates disruptivae ab advenis et negotiatoribus in startups produci solent, non a societatibus exstantibus quae in mercatus iam dominantur. Negotiale ducum desideriorum circumiecta novitates disruptivas cum primum oriuntur eis insistere non licet, quia primum non sunt satis quaestuosae, et quia eorum evolutio subsidia cara ab innovationibus sustentabilibus tollere potest, quibus societates exstantes contra competitores praesentīs certant.[6] Inventio rationis disruptivae plus temporis pecuniaeque consumere potest quam ratio iam vulgata, pertinensque periculum est maius quam incrementalia vel evolutionaria novitatum genera, sed cum primum in mercatum expeditur, mercatus constitutos multo celerius altiusque pervadit.[7]
Praeter negotia et oeconomicam, novitates disruptivae systemata multiplicia disturbari possunt, proprietatibus oeconomicis et negotialibus non exclusis.[8] Recentia exempla technologiae disruptivae sunt computatrum, praecipue personale et gestabile, ac telephonum gestabile.