Ioannes Iacobus Audubon

Imago ad Ioanne Syme anno 1826 picta.
La Gerbetière, domus a patre Ioannis Iacobi Audubon possessa, ad Couëron, prope Portum Namnetum, ubi Audubon iuvenis alitus est.
Lamina 181 in The Birds of America Aquilam chrysaetum pingit, 1833–34.
Lamina in The Birds of America Campephilum principalem monstrat.
Phoenicopterus ruber ab Audubon pictus. Brooklyn Museum.
Corvus brachyrhynchos ab Audubon pictus. Brooklyn Museum.
Bini Falcones rusticoli ab Audubon picti.
Lucia Bakewell Audubon uxor iuvenis.
Lucia Audubon vidua, circa annum 1870.

Ioannes Iacobus Audubon (natus Jean-Jacques Rabin Les Cayes in Saint-Domingue (deinde Haitia) die 26 Aprilis 1785; mortuus Manhatae die 27 Ianuarii 1851) fuit ornithologus, naturalista, pictor, et scriptor Americanus. Ars et ornithologia eum tam tenebant ut plenum omnium specierum avium Americae Septentrionalis monumentum conficeret.[1] Studiis omnium avium Americanarum atque adumbrationibus quae aves in earum habitationibus naturalibus subtiliter pingebant late innotuit. Eius magnum opus, The Birds of America ('Aves Americae', 1827–1839), liber laminarum coloratarum, unum ex maximis operibus ornithologicis confectis habetur. Audubon praeterea viginti quinque species invenit. Societas Auduboniana Nationalis ex eo appellatur, eiusque nomen permulta oppida, vicos, vias in omnibus Civitatum Foederatarum regionibus ornat.[2] Bis in pittaciis cursualibus Civitatum Foederatarum apparet. Multa nomina scientifica ab eo excogitata et primum prolata hodie in usu ab eruditis sunt.[3]

Cum avibus Audubon puer et iuvenis acrem coniunctionem percipiebat: "Familiaritatem cum eis sentiebam . . . paene insaniam, quae meos gradus per vitam comitaretur."[4] Pater, Ioannes Audubon, dives sagatus navalis Francicus, eius studium naturae cohortabatur:

Elegantem avium motum, pulchritudinem mollitiemque eorum pennarum monstrabat. Eorum voluptatis ostentationem vel sensus periculi, formas perfectas, vestitumque splendidum mihi indicabat. De eorum discessu et tempestivo reditu loquebatur.[5]

Audubon in Francia per annos Rerum Novarum et eventuum qui statim sequebantur adolevit. Tibia violinaque ludere, in equo vehi, gladii artem, saltare didicit.[6]

  1. Oxford illustrated encyclopedia. Judge, Harry George, Toyne, Anthony.. Oxoniae]: Oxford University Press. 1985-1993. pp. 26. ISBN 0-19-869129-7 .
  2. Home. . Audubon 
  3. Avibase advanced search: [Author = "Audubon"]. . Avibase: The World Bird Database .
  4. Anglice: "I felt an intimacy with them . . . bordering on frenzy [that] must accompany my steps through life"(Rhodes 2004: 22.
  5. Anglice "He would point out the elegant movement of the birds, and the beauty and softness of their plumage. He called my attention to their show of pleasure or sense of danger, their perfect forms and splendid attire. He would speak of their departure and return with the seasons" (Ford 1969: 3.
  6. Rhodes 2004: 5.

Ioannes Iacobus Audubon

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne