Ioannes Volfgangus Goethius, sive tantum Goethius[1] (Theodisce Johann Wolfgang von Goethe) (natus 28 Augusti 1749 Francofurti ad Moenum; mortuus 22 Martii 1832 Vimariae), fuit scriptor, poëta, humanista, philosophus, polymathes.[2] Goethe a multis habetur gravissimus scriptor linguae Theodiscae et unus ex gravissimis philosophis culturae Occidentalis. Opera eius disciplinas poesis, drama, litteras, theologiam, philosophiam, et scientiam comprehendunt. Magnum opus eius, unum ex cacuminibus litterarum mundi laudatum, est Faust, drama in duabus partibus.[3] Alia opera eius notissima sunt permulta poemata, Gulielmi Meister addictio homini, bildungsroman, et Werther Iuvenis Quae Passus Sit,[4] mythistoria epistularia.
- ↑ Henr[icus] Car[olus]. Abr. Eichstadius, "Oratio Goethii memoriae dicata in panegyri academica renunciandis certaminum litterariorum victoribus novisque certationum argumentis proponendis dicta ipsis calendis Octobribus a. MDCCCXXXII," in Opuscula Oratoria: orationes memoriae elogia: quorum duo inedita Schilleri et Ludenii memoriae dicata, ed. 2a. (Ienae: Libraria Maukiana, 1850), 505 et passim.
- ↑ Secundum Gregorium Maertz, Goethe fuit "Germaniae maxima litterarum vir . . . et ultimus polymathes verus qui in terram ambulavit." Confer Eliot, George (2004) [1871]. Note by editor of 2004 edition, Gregory Maertz at link. ed. Middlemarch. Broadview Press. pp. 710. ISBN 1551112337 .
- ↑ "Columbia Encyclopedia, ed. 6a. (2001–2005)" .
- ↑ Hunc titulum Nicolaus Gross versioni suae dat, anno 2005 editae.