Kilimandiarus mons (vulgo Kilimanjaro) [1] cum tribus conis vulcanicis (Kibo, Mawenzi, Shira), est compositus mons ignifer quietus in Tanzania septentrio-orientali et mons altissimus in Africa, apud Apicem Uhuru 5895 m altus.[2] Kilimandiarus est unus ex altissimis mundi montibus singularibus (Anglice: freestanding), ad 4600 m supra basin altus.
Origo significatioque nominis sunt incertae. Nomen putatur coniunctio vocum Suahiliensis kilima 'mons' et Kichagga njaro 'album'; ergo nomen erit 'Mons Albus'. Nomen additum kibo in Kichagga 'maculatus' significat, et ad saxa super nives visa spectat. Vox Swahili uhuru 'libertas' est nomen monti datum ut memoretur libertas Tanzaniae, a Britanniarum Regno anno 1961 recepta.