Kwame Nkrumah

Wikidata Kwame Nkrumah
Res apud Vicidata repertae:
Kwame Nkrumah: imago
Kwame Nkrumah: imago
Nativitas: 21 Septembris 1909; Nkroful
Obitus: 27 Aprilis 1972; Bucaresta
Patria: Gold Coast Colony, Gana

Familia

Proles: Gamal Nkrumah, Samia Nkrumah, Sekou Nkrumah

Memoria

Sepultura: Kwame Nkrumah Mausoleum, Accara Magna, Nkroful

Kwame Nkrumah (natus, nomine Francis Nwia Kofi Ngonloma, in oppido Nkroful Litoris Aurei die 21 Septembris 1909; mortuus Bucarestae in Romania die 27 Aprilis 1972), alumnus scholae Achimota iuxta Accram et Universitatis Lincoln in Pennsilvania, mox etiam Universitatis Pennsylvaniensis, deinde Scholae Scientiarum Oeconomicarum Londiniensis, ab anno 1952 usque ad annum 1966 fuit Ghanae et civitatis colonialis antecessoris Litoris Aurei dux, qui dum rexit quam maxime Pan-Africanismum et socialismum Africanum citavit. Etiam praeses Organizationis Unitatis Africanae erat.

Multa incepta eius fructus haud genuerunt, et Ghana quae primitus inter divitissimas civitates Africanas constabat in unam facta est inter pauperrimas. Moles Akosombo autem, quae inceptum eius fuit, paene omnem electricitatem Ghanae hodie efficit. Liber de neo-colonialismo anno 1965 divulgavit.

Die 24 Februarii 1966 Nkrumah, cum in itinere esset ad Vietnamiam et Sericam, per motum militum, duce Iosepho Arthuro Ankrah, e munere deiectus est. Ankrah, successor eo, praeses Ganae factus est. Nkrumah deinde in Conakry Guineae exsul vixit, ubi Ahmedus Sékou Touré eum "copraesidem" honoris causa nominavit, quam honorem usque ad annum 1967 retinuit. Anno 1971 cancri prostatae aegrotus in Romaniam iter fecit, ut curaretur, sed ibi mense Aprili 1972 mortuus est.

Nexus interni


Kwame Nkrumah

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne