Latino sine Flexione

Latino sine flexione, quod suis verbis tamquam lingua constructa et auxiliare internationale designatur, anno 1903 a Iosepho Peano proposita est, qui eam "Interlinguam (il)" vocari voluit. Quod autem nomen hodie in forma Interlinguae de IALA (ia) alii cuidam linguae attribuitur. Itaque lingua a Peano inventa nunc vel "Latino sine flexione" vocatur vel "Interlingua de Peano" vel "Interlingua (IL) (de Academia pro Interlingua/A.p.I.)". Verba huius linguae e lingua Latina ita sumpta sunt, ut formae nominum substantivorum adiectivorumque et verborum non declinentur. Nomina substantiva et adiectiva in forma ablativa apparent. Verba quae actus exprimunt ad radices reciduntur. Loco casuum praepositiones adhibentur. Numerus nominum varie intellegi potest nisi adiectivo indicatur.

Peano linguam suam primo in "De Latino Sine Flexione" in Revue de Mathématiques (volumine 8, numero 3, paginis 74 et 83) posuit.[1]

Ut apparet, Godefridus Guilielmus Leibnitius opus ineditum de lingua constructa vel construenda universali scripsit. Cuius linguae principia a Peano afferuntur:

  • « Nominum casus semper eliminari possunt substitutis in eorum locum particulis quibusdam ».[2] Leibniz.
  • « Discrimen generis nihil pertinet ad grammaticam rationalem ». Leibniz.
  • « Personae verborum possunt esse invariabiles, sufficit variari ego, tu, ille, etc. ». Leibniz.
  1. Peano, Giuseppe (1903). «De Latino Sine Flexione. Lingua Auxiliare Internationale» [1], Revista de Mathematica (Revue de Mathématiques), Tomo VIII, pp. 74-83. Fratres Bocca Editores: Torino.
  2. Couturat, Louis (1901). La Logique de Leibniz. Paris: Ed. Couturat: p. 67.

Latino sine Flexione

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne