Lingua Macedonica antiqua fuit lingua Indoeuropaea Macedonum antiquorum, quae apud eos primo millennio a.C.n. in usu erat. A saeculo 4 a.C.n. sensim linguā Graecā Koine commutata est.[1] De statu linguae Macedonicae antiquae adhuc ambigitur: alii linguam Indoeuropaeam sui iuris, alii dialectum linguae Graecae antiquae eam fuisse putant.