Familia
Memoria
Lysimachus, Graece Λυσίμαχος (natus anno fere 361 a.C.n.; in proelio interfectus mense Februario 281 a.C.n.), filius Agathoclis ex urbe Crannonis Thessaliae orti, fuit somatophylax Alexandri Magni, protector qui, Alexandro mortuo, inter diadochos provinciam cepit Thraciam. Ibi se anno 306 aut 305 a.C.n. regem proclamavit, et usque ad 281 regnavit, quo anno a Seleuco I victus est in proelio apud Curupedium, ubi eius cadaver in campo iacens post aliquos dies repertum est.