Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Macedonia Septentrionalis[1] (Macedonice Северна Македонија, Albanice Maqedonia e Veriut) est civitas Europae in paeninsula Balcanica sita, quae plus quam vicies centena milia incolarum et superficiem 25 713 chiliometrorum quadratorum habet. Civitas mediterranea est, Graeciae, Bulgariae, Serbiae, Kosoviae,[2] Albaniaeque</nowiki adiacens. Terra eius plerumque montuosa est et fere quinquaginta lacuum habet.
Olim pars Iugoslaviae, anno 1991 libertatem accepit et usque ad annum 2019 (res publica) Macedonia vel prior res publica Iugoslavica Macedonia appellabatur. Hoc nomen erat in controversia inter hanc civitatem et Graeciam propter regionem Graecam eiusdem nominis. Anno 2019 novum nomen Macedonia Septentrionalis confirmatum est.
Caput et urbs maxima est Scupi (Skopje), ubi habitant fere quarta pars omnium incolarum. Aliae urbes maximae sunt Bitolia, Cumanovum (Kumanovo), Prilapum (Prilep), Oaeneum (Tetovo). Maior pars incolarum ex Macedonibus Slavicis et quarta pars ex Albanis constat. Alii incolae sunt Turci, Romanes (Zingari), Serbi, Bosniaci, Aromanici. 70.7% sunt Christiani (fere omnes Orthodoxi) et 28.6% sunt Musulmani. Linguae publicae sunt Macedonica et Albanica.
Hic in antiquitate erat Paeonia, regnum Thracium vel Illyricum. Regio saeculo sexto ante aeram vulgarem in dicionem Persarum Achaemenidarum redacta, deinde saeculo quarto ante aer. vulg. in regnum Macedoniae incorporata est. Romani regionem saeculo secundo ante aer. vulg. vicerunt et eam partem provinicae Macedoniae fecerunt. Sub imperio Romano orientali (Byzantino), a saeculo sexto aerae vulgaris Slavi incursiones migrationesque saepe fecerunt, et saepe causa certationis inter imperium Byzantinum, Bulgaricum, Serbicum fuit. A saeculo quarto decimo ad vicesimum pars imperii Ottomanici fuit et anno 1913 in dicionem Serborum venit. In primo bello mundano fuit pars Bulgariae, deinde pars Regni Iugoslaviae. In secundo bello mundano iterum pars Bulgariae fuit, et ab 1945 ad annum 1991 pars rei publicae socialisticae foederativae Iugoslaviae.