Magnesia ad Maeandrum

Propylaea Magnesiae
Vide etiam paginam discretivam: Magnesia (discretiva).

Magnesia vel Magnesia ad Maeandrum (Graece Μαγνησία ἡ πρὸς Μαιάνδρῳ seu Μαγνησία ἡ ἐπὶ Μαιάνδρῳ) antiqua fuit urbs in Ionia regione, inter ceteras urbes numero incolarum et opulentia per mercaturam primum locum adepta, quod commode inter Prienem, Ephesum et Trallem sita erat. Nomen traxit ab Magnetibus Thessalicis qui urbem initio una cum quibusdam Creticis condiderunt. Cognomen ad Maeandrum ei tributum est distinguendi Magnesiam ad Sipylum causa.

Tractus circa urbem fertilissimos fuisse aptissimosque in vinis, ficis atque cucumenibus colendis traditur. Urbs ipsa sub monte Thorax ad ripam parvulae amnis nomine Lethacus instituta est, cuius cursum praeterita Epheso influx in Maeandrum flumen destinavit. 20 ferme chilometra afuit ab urbe Miletus. Reliqua antiquae urbis prope vicum hodiernum Turcicum Tekin haud procul ab Aydin collocata sunt.

Magnesia etsi ex situ inter urbes Ioniae existimaretur in foedus Ionicum tamen acceptum non est quod initio ab Aeoliis Thessaliae ortis condita esset. Non liquet Magnesiam aliquo tempore a Lydis regnatam esse necne. Constat urbem sub dicionem Persarum cecidisse aliquotiensque a Cimmeriis vastatam esse. Recentioribus temporis urbs rei publicae Romanae favit.


Magnesia ad Maeandrum

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne