Marcus Cornelius Fronto fuit rhetor Latinus secundo saeculo, natus Cirtae in Numidia circa annum 100, consul suffectus 142, mortuus circa 170 vel paulo ante. Hadriano et Antonino Pio regnantibus, cursum honorum senatorium ingressus est : sed adversa valitudine impeditus proconsulatum Asiae renuntiare coactus est ac reliquam vitam litteris studendis peregit. In litteris verba rara antiqua inusitata multum aestimavit, quibus in orationibus suis saepe usus est. Marcus Aurelius et Lucius Verus, filii imperatoris Antonini Pii, clarissimi discipuli eius, eloquentiae Latinae praecepta ab eo perceperunt. Exstant epistolae quas Fronto et Marcus Aurelius inter se mittebant : multae lacunae tamen et loci incerti insunt quia e palimpsesto restitutae sunt.