Materialismus

Philosophiae Lucretii, saeculo 1 a.C.n., fuit quasi materialismus
Petrus Gassendus (1592-1655) materialismum contra Cartesium sustinuit.

Materialismus,[1] existimatus forma physicalismi, est philosophia quae penitus habet solam rem quae exsistere potest probari esse materiam, omnes res materiá componi, omnesque res, mente et sensu inclusis, consequi actiones unice materiales; ergo, materiam esse solam substantiam. Theoria materialismi est genus ontologiae monisticae, quod a theoris ontologicis quae dualismum vet pluralismum consequuntur differt. In singularibus realitatis phaenomenalis explanationibus, materialismus ab idealismo discrepat. In Germania philosophus Ludovicus Büchner habetur materialismi praeco.

Nexus interni

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.

Materialismus

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne