Mathematica

Imago Mandelbrot puncta fixa aequationis complexae iteratae z = z² + c demonstrans.

Mathematica (-ae, f., Graece ἡ μαθηματική, scil. ἐπιστήμη sive τέχνη, a voce μανθάνω 'disco')[1] sive mathematice[2] sive mathesis dicitur doctrinalis scientia, quae abstractam considerat quantitatem variis aspectibus, qui sunt algebraica, geometrica, analytica. Mathematica, quae fundamenta in numeris, logica, et ratiocinatione habet, est lingua physicae et aliarum scientiarum quantitativarum. De mathematica Galilaeus Galilaei scripsit:

Philosophia in hoc libro grandi scribitur, qui est universum semper nostris oculis oblatum. Hunc librum autem non possumus intellegere nisi imprimis eius linguam discere et litteras legere conamur. Liber lingua mathematica scriptus est et suae litterae sunt trianguli, circuli et aliae figurae geometricae. Eis litteris carentes haud singulam vocem librorum possumus intellegere; sine eis vagamur in labyrintho obscuro.

Aequator Galilaei Galilaei (Romae, 1623).[3]

Mathematica omnibus partium scientificarum essentialis est: scientiarum et naturalis et artificialis, medicinae, oeconomiae, scientiarum socialium. Sectiones mathematicae novae, ut mathematicae applicatae statistica et theoria ludorum, methodos mathematicas adhibendi cognoscunt. Hodie mathematica, tam necessaria in claves RSA securas creandas, partem magnam etiam agit in technologiis diversis, sicut in mercatura, communicationibus, televisionibus, et incolumitate interretiali vigilanda.

Theorema Pythagorae, quod trianguli recti hypothenusam quadratam demonstrat aequalem esse summae aliorum laterum quadratorum. In aliis, quadratum in duo quadrata dividere potes.
  1. Confer Thesaurum Linguae Latinae (s.v. "mathematica" 472 row 65sqq). Lingua Graeca antiqua, μαθηματικός significabat discipulus vel disciplinae studiosus (Plat. Tim. 88b), sed tandem significaturum erat Pythagorae discipulus et mathematicus (passim apud Aristotelem).
  2. Bartholomaeus Keckermann: Systema compendiosum totius mathematices, 1602.
  3. Italiane: La filosofia è scritta in questo grandissimo libro che continuamente ci sta aperto innanzi a gli occhi (io dico l'universo), ma non si può intendere se prima non s'impara a intender la lingua, e conoscer i caratteri, ne' quali è scritto. Egli è scritto in lingua matematica, e i caratteri son triangoli, cerchi, ed altre figure geometriche, senza i quali mezi è impossibile a intenderne umanamente parola; senza questi è un aggirarsi vanamente per un oscuro laberinto.--Galileo Galilei Il Saggiatore; Vicifons de Il Saggiatore (Italice).

Mathematica

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne