Microtubulus

Microtubuli (viride) intra cellulam (rubre) sunt partes sceleti cellularis. Filamenta microtubulis cellae formam stabilitatemque dant.

Microtubuli sunt polymera, ex duobus generibus proteini tubulini constituti et filamenta intracellularia formantes. Pars sceleti cellularis cytoplasmati cellulae forma eius et stabilitatem tribuunt. Microtubuli in cellulis eukaryotum, quorumdam bacteriorum, paucarum Archaearum sunt.

Stabilitas microtubulorum inter se ab praesentia proteini tau plane[1] pendit. In medicina apud quosdam morbos neurodegenerativos damnum microtubulorum cum notabili liberatione proteini tau in liquorem spinalem incidit, quod valore proteini tau aucto exprimatur.

  1. Nexus intimus inter microtubulos et proteinum tau nomine geni proteini tau exprimitur: MAPT = microtubulis associatum proteinum tau.

Microtubulus

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne