Gestio
Populus
Commemoratio
Moldavia,[1] sive Moldova,[2] (Romanice Republica Moldova) est parva civitas mediterranea in Europa orientali, quae inter Romaniam et Ucrainam iacet. Regio in ripa orientali Tyrae, Transnistria appellata, ab anno 1990 regitur a re publica Moldavica Transnistria, ab aliis civitatibus non agnita. Urbs capitalis Moldaviae est Chisinovia. Aliae urbes maximae sunt Bălți et in Transnistria Tiraspolis et Bender. Moldavia fere 2 640 000 incolarum habet, territorio Transnistriae excluso.[3]
Maior pars Moldviae hodiernae fuit pars principatûs Moldaviae et cliens imperii Ottomanici usque ad annum 1812, cum imperio Russico cessa est et Bessarabia appellata est. Anno 1918 post res novas Russicas libertatem suam declaravit, deinde se cum Romania coniunxit, sed anno 1940 Romania eam Unioni Sovieticae cedere coacta est, deinde Bessarabia facta est Res publica socialistica Sovietica Moldavica. Die 27 Augusti 1991 libertatem ab Unione Sovietica adepta est.