Monacum seu Monachium[1][2][3] (Theodisce München; Bavarice Minga) est urbs et caput maxima terrae foederalis Bavariae. Urbs, cui erant habitantium1510378 anno 2023, tertia est Germaniae omnis quo ad incolas pertinet, locum primum Berolino alterumque Hamburgo cedens.
Urbs medio saeculo duodecimo rite condita, sedes olim ducum et regum Bavariae, sedes (una cum Frisinga) archiepiscoporum Archidioecesis Monacensis et Frisingensis, universitatibus museisque ornata est. Quotannis mense Septembri exeunte per dies quattuordecim Octobralia habentur Germaniae maxima et celeberrima. Maiora sunt quam solemnia Canstadii popularia, quae ipsae quoque a fine mensis Septembris usque ad mensem Octobrem habentur.