Mons (-tis, m.) est altum columen vel magna planetae protuberatio ex vulcanismo aut e planetae superficiebus plicatis orta. Definitio montium incerta est, sed saepe columen elevatum plus quam 700 metra super eius radices mons esse dicitur.[1]
Terrae montium distributio est: 52 centesimae Asiae, 36 centesimae Americae Septentrionalis, 25 centesimae Europae, 22 centesimae Americae Australis, 17 centesimae Australiae, et 3 centesimae Africae. Omnino, 24 centesimae lithosphaerae in montibus consistit. Decem centesimae hominum terras montanas incolunt. Omnia mundi flumina magna fontes ex montibus exoriuntur.
De montium magnitudine:[2]