Mons Pessulanus[1][2] (Anglice Montpelier) est urbs capitalis Montis Viridis, civitatis Civitatum Foederatarum, et sedes Comitatus Vasingtonii. Quae, sedes rectionis civicae Montis Viridis, est caput cui sunt minimi incolae in Civitatibus Foederatis.[3] Multitudo in censu anno 2010 fuit 7855; quae autem interdiu ad circa 21 000 crescit, quia quaestus intra fines urbanos abundant.[4] Collegium Artium Bellarum Montis Viridis et Institutum Culinarium Novae Angliae in urbe sita sunt.
Urbs ex Montepessulano, urbe in Francia meridiana sita, appellatur.[5] Georgius Dewey, heros Proelii Sinus Manilensis et Belli Hispano-Americani, hic natus est.[6]