Mythus originum est fabula quae origines cuiusdam proprietatis mundi naturalis vel socialis describere valet. Grave mythi originum genus est mythus cosmogonicus, qui initium mundi describit. Multis autem culturis sunt fabulae quae tempora post tempus mythi cosmogoni exponuntur, quae origines rerum naturalium et institutorum humanorum intra universum antea exstantium designant.
In litteris classicis Occidentalibus, vocabulum aition (ex Graeco αἴτιον 'causa') aliquando ad mythum adhibetur qui originem explanat, praecipue quomodo res vel mores esse coeperunt. . . .