Nebulae (cf. Graece νεφέλη, Latine nubes) in astronomia olim omnes res lucentes vocabantur, quae non ut stellae punctum, sed aream tegant. Inter eas etiam galaxiae et cumuli stellarum erant, quippe qui sine telescopio speciem maculi nebulosi praebeant. Qui usus vetus adhuc in nonnullis nominibus velut in nebula Andromedae (M31) inve nebula Trianguli (M33) valet.
Hodie autem nomen nebulae reservatum est nubibus inter stellas sitis quae e pulvere vel gasis exstent. Secundum lucendi genus hae dinoscuntur:
Nebulae primum collatae sunt in indice libro Caroli Messier quem ille astronomus anno 1774 effecit. Etiam Index Generalis Novus (NGC) a Iohanne Ludovico Aemilio Dreyer anno 1888 scriptus praeclarus ac gravis est. Vterque index non solum nebulae ipsae, verum etiam galaxias et cumulos stellarum continet. Qui indices adhuc in usu sunt.
Recentior Index Barnardi est.