Neuron

Imago neuroni

Neuron[1][2][3] (-i, n., pl. neura;[1][4] aliquando etiam neuron, -onis, n.;[3] a Graeco νεῦρον, -ου, n., "nervus") sive neuro (-onis, m.)[5] sive neuronum (-i, n.)[1][6][7][8][9] sive neurocytus (-i, m.)[6][7][8] seu neurocyta[1] est excitabilis systematis nervorum cellula animalium superiorum. Propter membrana ad stimulos sentiendos apta, neura quam optima sunt communicatu: et sensus externos recipiunt et impulsus nervosos inter se ipsas aut alias cellulas ducunt. Neura, una cum cellulis glialibus, textu nervoso attribuuntur.

Partes tres habent: perikaryon (soma), vel corpus neuri, ubi situs est nucleus, Nissli corpusculi, et alia organula; dendrita, quae sunt elongationes breves e somate quasi nexus adhibiti cum ceteris neuris, et axon, pars longissima neuri. E neuris compositi sunt nervi, quamobrem particulas primas esse dicuntur medullae spinalis et cerebri. Cerebrum humanum circiter 86 milliarda neurorum habet.

Iunctura neurorum synapsis appellatur. Cuique neuro sunt circiter 10 000 synapsium.

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Sofia: Editio medicina et physcultura.
  2. International Anatomical Nomenclature Committee (1989). Nomina Histologica. Edinburgh: Churchill Livingstone.
  3. 3.0 3.1 Federative International Committee on Anatomical Terminology (FICAT) (2005). Terminologia Histologica. International terms for human cytology and histology. Philadelphia/Baltimore/New York/London/Buenos Aires/Hong Kong/Sydney/Tokyo: Wolter Kluwers-Lippincott Williams & Wilkins.
  4. Webster's Revised Unabridged Dictionary (1913)
  5. Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici neurona apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 734. ISBN 9789509771345 [PDF].
  6. 6.0 6.1 International Anatomical Nomenclature Committee (1977). Nomina Histologica. Amsterdam-Oxford: Excerpta Medica.
  7. 7.0 7.1 International Anatomical Nomenclature Committee (1983). Nomina Histologica. Baltimore/London: Williams & Wilkins
  8. 8.0 8.1 International Committee on Veterinary Histological Nomenclature (1994). Nomina Histologica. Zürich/Ithaca/New York.
  9. Cf.neuronum” apud Deraedt, Franciscam, et Licoppe, Gaium (2002). Calepinus Novus. Vocabularium linguae Latinae hodiernum. Latino–Francogallicum. Bruxellis: Fundatio Melissa et Museum Domūs Erasmianae. p. 71. ISBN 9782872900183 [PDF].

Neuron

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne