Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans.
Verbum nigrita varia valere potest:
Populi sive homines
Nigritae (Νιγρῖται) secundum Strabonem (17,3,3) una cum Pharusiis 30 dierum itinera ab urbe nomine "Lynx" habitaverunt. Iis - sicut Pharusiis et Garamantibus - loca inter Gaetulios et Aethiopes attribuit (2,5,33)
In litteris temporis praeteriti "nigri" idem ac nigricolores sunt.[1] Vox "nigrita" autem saepe "servus nigricoloris" valet.[2][3] Tamen etiam simpliciter ad "nigros homines" denotandos impendi potest, ut Lexicon recentis Latinitatis demonstrat, cum verbum Apartheid "segregatio nigritarum" vertitur.[4]
Interdum verbum nigritae pro incolis Nigritaniae in usu erat.[5]