Novum Amstelodamum

Prima Novi Amstelodami tabula urbana, Propositum Castelli appellata (1660).
Novum Amstelodamum anno 1664 visum, a Ioanne Vingboons pictum.

Novum Amstelodamum (Nederlandice Nieuw-Amsterdam) saeculo septimo decimo fuit colonia Nederlandica in meridiano Manhatae Insulae apice sita, quae pro capite Novae Nederlandiae fuit. Urbs Novum Eboracum ad Ducem Eboraci (deinde regem Iacobum II) honoribus decorandum anno 1665 appellata est, cum copiae Anglicae Manhatam cum reliquo coloniae Nederlandicae possederent.

Colonia, extra Castellum Amstelodamum in Manhata Insula in Nova Nederlandia territorio (1614–1664), inter gradus 38 et 42 latitudinis sita est, provincialis Reipublicae Nederlandicae propagatio anno 1624 constituta. Castellum, in meridiano Manhatae apice situm, loco qui facile praemuniri potuit, ad defendendum Nederlandicae Indiae Occidentalis Societatis commercium pellis in Flumine Septentrionali (Flumine Hudsoniano) structum est. Quod caput provinciae anno 1625 designatum est.

Annus 1625, annus Urbis Novi Amstelodami conditae, nunc in signo Urbis Novi Eboraci commemoratus est. Tempus signi olim fuit 1664, annus Articulorum Translationis ad tempus, civibus Novae Nederlandiae edicentium eos "retinere et habere libertatem eorum conscientiarum in rebus religionis," cum Anglicis a Petro Stuyvesant et eius consilio compositorum.

Nexus interni


Novum Amstelodamum

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne