Novum Testamentum est altera canonis biblici Christiani pars, quae vitam, doctrinas, personamque Iesu Nazareni tractat, nec non res gestas quae in Christianitate saeculi primi fiebant. Fundamenta Novi Testamenti, prima Bibliorum Christianorum pars, Vetus Testamentum appellatur, quod plerumque in bibliis Hebraicis conditur; qui libri scriptura sacra a Christianis una putantur.[1]
Novum Testamentum est collectio textuum Christianorum primum in lingua Graeca antiqua commune ab auctoribus variis temporibus variis scriptorum. Quamquam canon Testamenti Veteris inter sectas Christianas aliquantulum variat, canon Novi Testamenti paene ubique intra Christianismum ex antiquitate posteriori agnoscitur. Ergo, in paene omnibus traditionibus Christianis, Novum Testamentum in viginti septem libris hodie consistit, quae sunt: